38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?