40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,