40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.
44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.