2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.
3 Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :
5 omnis vallis implebitur,et omnis mons, et collis humiliabitur :et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
6 et videbit omnis caro salutare Dei.
7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.