30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
34 dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
35 Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?