24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
25 Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
26 Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
27 Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30 Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.