29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.
34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.