41 Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?
43 Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
45 Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
46 Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.
47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.