4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :
5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
6 Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem.
7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
8 Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.
10 Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.