1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur