26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.