36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :
39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :
40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.
42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.