21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.