16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.