22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :
28 et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?