16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
18 Orate vero ut hieme non fiant.
19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.