2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :
6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.