20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23 Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.