23 Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :
29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.