28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :
29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,