34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.