17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.
18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.