2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
8 Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.