30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.