32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.