49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.