63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.