12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
18 Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.