14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
18 Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.
19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.