5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.