13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
15 Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
17 Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :
18 serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.
19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.