2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3 Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.