6 Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :