19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
21 Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat.
24 Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
25 Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.