25 Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
26 Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30 Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :