27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30 Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :
32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :