33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
34 sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.
37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?
39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.