9 Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11 Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
12 ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
13 Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
14 Qui seminat, verbum seminat.
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.