22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
23 et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.