24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
28 dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?