3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.