30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
31 Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
34 Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.