36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41 Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.