39 Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41 Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.