6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
7 et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8 Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
9 Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.