1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.