11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.