1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.