4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.