7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.